COR

COR
COR
princeps animalis pars, hisce describitur Plinio, l. 11. c. 37. Cor animalibus coeteris in medio pectore est, homini tantum infra levam papillam, turbinatô mucrone in priora emivens. Piscibus solis ad os spectat. Hoc primum nascentibus formari in utero tradunt: deinde cerebrum, sicut tardissime oculos. Sed hos primum emori, cor novissime. Huic praecipuus calor, palpitat certe et quasi alterum movetur animal intra praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum et pectoris murô, ut par erat --- sinuosô specu et in magnis animalibus triplici, in millo non gemino, ibi mens habitat --- solum hoc viseerum vitiis non maceratur, nec supplicia vitae trahit: laesumque mortem ilico affert --- Hirsutô corde gigui quosdam homines proditur, neque alios fortioris esse industriae, sicut Aristomenem Messenium, qui CCC. occidit Lacedaemonios. etc. Quô hieroglyphicô id Aegyptii repraesentârint, vide infra voce Ibis. Quia vero pectus principis huius partis sedes; hine in conviviis Veter. non solum capiti et collo, sed et pectori applicabantur corotiae, ut odorum fragrantiâ illud recrearetur. In cuiusmodicoronis, illae fuêre, quibus inditum nomen hypothymidis seu bypothymiadis, quae collo appensae ad pectus descendebant. Vide infra in hac voce. Earum meminit Anacreon
in his,
Πλεκτὰς δ᾿ ὑποθυμιάδας
Περὶ ςτήθεσι λωτίνας
Ε῎θεντο.
Plicatiles hypothymiadas
Circa pectus e loto
Posuerunt.
De Cordis usu in Extispicina Romanorum, ut aliquid addam, Plinius ubi supra, ita pergit; In corde summo pinguitudo est quaedam laetis extis. Non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumiô Albinô Rege sacrorum, post centesimam vicesimam tertiam Olympiadem, cum Rex Pyrrhus ex stalia discessisset, Cor in extis aruspices inspicere coeperunt. Caesari Dictarori, quô die primum veste purpureâ processit, atque in sella aurea sedit, sacrisicanti bis in extis defuit. Unde quaestio magna --- potueritne sine illo hostia vivere? Vide quoque infra ubi de Extispicibus. Sed et hôc saeculô in Ducis Feriae aperto corpore cor non apparuisse, sed in pericardio aquas solum repettas, traditur, qua de re exstat lepidum Epigr. Casp. Barlaei, Poem. Part. 2. etc. Hinc Corculi, apud Romanos dicti, Plin. l. 7. c. 31. Vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • cor — cor …   Dictionnaire des rimes

  • cór — cór·do·ba; …   English syllables

  • cor — cor·a·cid·i·um; cor·a·ci·idae; cor·a·cite; cor·a·cle; cor·a·co·bra·chi·a·lis; cor·a·coid·al; cor·a·co·ra·di·a·lis; cor·al·lig·e·na; cor·al·li·idae; cor·al·li·na; cor·al·li·na·ce·ae; cor·al·li·ta; cor·al·lite; cor·al·loid; cor·al·lo·rhi·za;… …   English syllables

  • COR AG — Financial Technologies Unternehmensform Aktiengesellschaft ISIN …   Deutsch Wikipedia

  • cor — 1. (kor) s. m. Tumeur épidermique, dure et circonscrite qui se forme aux pieds. HISTORIQUE    XVIe s. •   Clous nommés des vulgaires cors, sont durillons qui viennent aux jointures des orleils ; leur cal est dur et espais, comme la corne de… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Cor en fa — Cor d harmonie Cor double Fa/Si♭, pavillon dévissable, verni doré Le cor d harmonie ou cor français est un instrument à vent de la famille des cuivres doux. Même s il a un air de parenté avec le cor de chasse, le son de cet instrument est très… …   Wikipédia en Français

  • COR — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom.  Pour les articles homophones, voir corps et core. Noms communs …   Wikipédia en Français

  • cor — |ô| s. f. 1. Impressão que a luz refletida pelos corpos produz no órgão da vista. 2. Qualquer cor (menos o branco e o preto). 3. Cor escura; cor carregada. 4. Tinta de pintar. 5. Colorido da pintura. 6. Cor rosada do rosto. 7. Tintura para dar… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Cor!! — The cover to Cor!! #1 (June 1970). Publication information Publisher IPC Magazines Ltd …   Wikipedia

  • còr — cor, couar m. cœur; centre. Leis alas dau còr : les oreillettes. Saupre un tèxte de còr : savoir un texte par cœur. De bòn còr : de bon cœur ; volontiers. Mau de còr : nausée ; mal au cœur. De còr : de tout cœur. A còntracòr : à contre cœur. A… …   Diccionari Personau e Evolutiu

  • COR — ist die lateinisch anatomische Bezeichnung des Organs Herz die Kurzform zu Cornelis, siehe Cor Darüber hinaus ist COR der IATA Code des Flughafens Córdoba in Argentinien die Abkürzung für den Club of Rome die Abkürzung für Corporate Online… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”